Okbash ha scritto:Sempre io... in effetti dopo "Germanus" leggo pure "Baptizati". Quindi "Pietro Angelo Francesco fratello germano del battezzato". Doveva essere un adolescente, comunque molto più grande del nuovo nato.
Infatti non potevano levare al sacro fonte (sinodo vercellese 1749):
[...] Quae quum ita se habeant, facile intelligitur quodnam hominus genus ab hoc susceptoris officio arceri, & repelli debeat: ab hoc munere videlicet prohibendi sunt peccatores publici, excommunicati, denunciati, in Paschate sacra Eucharistia non refecti, infames, qui vitam suam caste, santeque non instituunt; Symbolum, Orationem Dominicam, Decalogi praecepta; & prima Christianae Religionis rudimenta ignorantes; qui susceptae tutelae administrationem gerere non possent; vagi, atque extranei, quos sacra peracta caeremonia nullibi scias reperire; decem annis minores, qui nondum quid oneris sustineant, plane intelligunt; amentes, furiosi, ceterisque id genus, qui baptizatum opera, & praesidio suo spirituali fovere aut fideliter nolint, aut sedulo, & accurate non queant. Quod ad Regulares attinet, ab antiquis Patribus statutum est, abstinere eos debere a levandis de fonte pueris ad evitandis mulierum familiaritates: qua etiam de causa & Nos praecipimus Sacerdotibus singulis, et Clericis ab hac infantum susceptione sine nostra speciali facultate procul esse debere. [...]